

Epistola I ad Corinthos*
Caput 4: Versus 9
Puto enim.Quasi dicat: Nullatenus putandum est. Ironice enim loquitur. Dicosine nobis,quia per mala quae patimur,Deus ostendit nos apostolos novissimos,de quibus non curetur,tanquam morti destinatos,id est ad nullam utilitatem, sed ad mortem reservatos: quod per hoc videtur, quia ad spectaculum nostrum quasi ad monstrum conveniunt homines; per quod magis probamur amici Dei. Vel ideo deberetis nobiscum regnare, quia puto et certus sum quod nos sumus similes novissimis Eliae et Enoch in tribulationibus.Et angelis.Boni angeli et boni homines laudant, mali irrident: haec sunt dextera et sinistra. His utimur ad feriendum hostem, id est diabolum, nec illa elevant, nec ista frangunt.